Acts 13:29
Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
30Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
Cross References
Mark 15:45Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Luke 23:53et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. + 23.53 Syndone. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, qui nec mortui carere possunt divitiis. Mystice: In syndone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscipit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. Et posuit eum. Bene ergo Christus in monumento justi conditur, ut habeat Filius hominis ubi reclinet caput, et justitiæ habitatione quiescat. Bene novo, ut in novitate vitæ qui Christum suscipit ambulet. Non sepelit Christum, nisi qui credit in Christum. In monumento exciso. Solus Dominus tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostræ fragilitate naturæ dissimilis monstretur. Sepultus est, sed quandiu voluit: resurrexit, sed quando voluit. In quo nondum. Si in monumento ubi alius positus fuisset, poneretur, alius resurrexisse fingeretur. In petra exciso, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, fossis tumuli fundamentis, furto ablatus diceretur.
John 19:28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
John 19:36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
Acts 4:28facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
Acts 13:27Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, + 13.27 Judicantes. ID. Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes? Sancta David fidelia. BEDA. Isaias Novi Testamenti mysteria prægustans, ait: Constituam vobis testamentum æternum sancta David fidelia. In Hebræo: Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.