Acts 13:9
Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, + 13.9 Saulus. ID. Saulus interpretatur Tentatio respicientis, vel securitas, vel mirabilis. Qui et Paulus. BEDA. A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur. RAB. A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., usque ad, Ego sum minimus apostolorum I Cor. 15..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Saul, (who also is called Paul,) filled with the Holy Ghost, set his eyes on him,
In Context
Cross References
Micah 3:8Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
Luke 20:17Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? + 20.17 Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.
Acts 4:8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
Acts 7:55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. + 7.55 Stantem. Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. Video cœlos. RAB. Migraturus a terra, cœlos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur hæreditatem cœli, et ideo in ipsa passione videt præmium. Filium hominis. Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judæorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt.