The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:17

Luke 20:17

Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? + 20.17 Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he beheld them, and said, What is this then that is written, The stone which the builders rejected, the same is become the head of the corner?

In Context

16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. + 20.16 Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.

18Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum. + 20.18 Omnis qui ceciderit. Qui credit et tamen peccat, cadit super lapidem, et non conteritur, sed confringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur. Sed cui lapis irruit, id est, qui negat penitus, conteritur, ut nec testa remaneat. Vel cadit super eum, qui modo contemnit, et injuriis afficit, necdum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus. Cadit super eum lapis, quem veniens in judicio opprimit.

Read all of Luke 20

Cross References

Isaiah 28:16Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. + 28.16 Lapidem. Lapidem quem ædificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.

Matthew 21:42Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis: [Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?] + 21.42 Ædificantes. Qui de subdita plebe quasi Deo domum struere videbantur. Et qui ceciderit, etc. Qui credit, et tamen peccat: cadit super illum lapis et non conteritur: sed constringitur, quia per patientiam ad salutem reservatur, sed cui lapis irruit, id est, qui negat, penitus conteritur, ut nec testa remaneat; vel cadit super eum qui modo contemnit et injuriis afficit, necdum penitus interiit, sed quassatur ut non ambulet rectus. Cadit super illum lapis, quando veniens in judicio opprimit, cum dicit: Ite in ignem æternum.

Mark 10:23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! + 10.23 Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.

Luke 19:41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:

Luke 22:61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. + 22.61 Et conversus Dominus. Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit.

John 15:25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. + 15.25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:16Luke 20Luke 20:18 →