The Bible Software
bible.softwareActsActs 13 › Acts 13:8

Acts 13:8

Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. + 13.8 Elymas. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat. Avertere. ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But Elymas the sorcerer (for so is his name by interpretation) withstood them, seeking to turn away the deputy from the faith.

In Context

7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. + 13.7 Sergio Paulo. Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus.

9Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, + 13.9 Saulus. ID. Saulus interpretatur Tentatio respicientis, vel securitas, vel mirabilis. Qui et Paulus. BEDA. A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur. RAB. A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., usque ad, Ego sum minimus apostolorum I Cor. 15..

Read all of Acts 13

Cross References

1 Kings 22:24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?

Jeremiah 28:10Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam. + 28.10 Et tulit. HIER. Consideranda Jeremiæ prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.

John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.

Acts 8:9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:

Acts 13:6Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,

2 Timothy 3:8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; + 3.8 Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet hæretici mihi resistunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 13:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 13:7Acts 13Acts 13:9 →