Acts 14:18
Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. + 14.18 Traxerunt. ID. Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: Semel lapidatus sum II Cor. 11., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
Cross References
Genesis 11:6et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
Exodus 32:21Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
John 6:15Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. + 6.15 Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.