The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 11 › Genesis 11:6

Genesis 11:6

et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said, Behold, the people is one, and they have all one language; and this they begin to do: and now nothing will be restrained from them, which they have imagined to do.

In Context

5Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. + 11.7 Venite igitur, etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nam singulari numero subjunctum est: et divisit eos, etc., sicut ibi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. GREG. Moral. lib. 2, c. 5 Venite, etc. Dicitur his qui Deo adhærent, Venite, quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, Descendamus, et confundamus linguam eorum, est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internæ visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.

Read all of Genesis 11

Cross References

Genesis 6:5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, + 6.5 Videns autem Dominus, etc. Non in Deum pœnitentia cadit, aut dolor cordis, cui est de omnibus tam fixa sententia quam certa præscientia: sed utitur Scriptura usitatis verbis, coaptans se nostræ parvitati, ut ex cognitis incognita cognoscamus. Nam ira Dei non est perturbatio animi, sed judicium quod irrogatur peccatori: cogitatio vero cordis ejus, mutandarum rerum immutabilis ratio.

Genesis 9:19Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

Judges 10:14ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ.

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Luke 1:51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 11:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 11:5Genesis 11Genesis 11:7 →