Acts 15:1
Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: + 17.10 Circumcidetur ex vobis masculinum, etc. STRAB. Tribus de causis hoc præcipitur Abrahæ. Primo ut per obedientiam mandati placeat, per cujus prævaricationem Adam displicuerat; secundo, ut hoc signo a cæteris nationibus discerneretur; tertio, ut in eo membro circumcisus quo libido solet dominari, castitatem sibi servandam et impudicitiam rescindendam cognosceret.
John 7:22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. + 7.22 Circumcisionem. ALC. Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, etc., usque ad et cor a cupiditatibus spoliatur.
Acts 15:3Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
Acts 15:22Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: + 15.22 Tunc placuit. ID. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia. Placuit mittere Antiochiam. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.
Acts 21:20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.
1 Corinthians 7:18Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. + 7.18 Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est.