The Bible Software
bible.softwareActsActs 21 › Acts 21:20

Acts 21:20

At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when they heard it, they glorified the Lord, and said unto him, Thou seest, brother, how many thousands of Jews there are which believe; and they are all zealous of the law:

In Context

19Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.

21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. + 21.21 Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.

Read all of Acts 21

Cross References

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Isaiah 66:9Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus. + 66.9 Si ego. Quasi: Ego qui omnes creavi homines in nihilo, creabo mihi ex omnibus gentibus Ecclesiam unam quæ ædificatur de vivis lapidibus:

Luke 12:1Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis. + 12.1 Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.

Luke 15:32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 21:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 21:19Acts 21Acts 21:21 →