Acts 15:20
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. + 15.20 Et suffocatis. Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant Ezech. 4.. Hoc præceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit. Et sanguine. RAB. Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Exodus 20:23Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
Leviticus 17:10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, + 17.10 De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.
Deuteronomy 12:16absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. + 12.16 Absque esu. Homicidium prohibet. Sanguis pro anima ponitur, quia sedes animæ, id est humanæ vitæ, in sanguine est.
Deuteronomy 14:21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 14.21 Quidquid autem. Mystice præcipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. Peregrino qui intra portas tuas est. Quasi paganis et hæreticis immunda relinque. Hinc dæmones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos Luc. 9.. In lacte, mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quæ perdiderunt dulcia.