Leviticus 3:17
jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. + 9.4 Carnem cum sanguine. ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem.
Exodus 28:43et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
Leviticus 6:15Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino:
Leviticus 7:23Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. + 7.23 Adipem ovis, etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec pœnitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. AUG., quæst. 21 in Levit. tom. 3. Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati.
Leviticus 7:26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Leviticus 10:9Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: + 10.9 Vinum et omne quod inebriare. ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. Vinum et omne quod, etc. Ab iis quæ statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. Quando intrabitis. AUG., quæst. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum æternum in progenies eorum.