Acts 16:22
Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
Cross References
Matthew 10:17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:
Acts 5:40Et convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. + 5.40 Cæsis, etc. RAB. Ecce fortitudo fidei patet, quæ nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis cæsi.
Acts 17:5Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum.
Acts 19:28His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. + 19.28 Magna Diana Ephesiorum. BED. Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur.
Acts 22:22Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere.
2 Corinthians 11:23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. + 11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.