Acts 16:23
Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. + 16.23 Miserunt eos in carcerem. ID. Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
24Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
Cross References
Joshua 4:17Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane.
Matthew 26:48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. + 26.48 Dedit eis signum. Putabat signa quæ viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. Quemcunque osculatus. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi.
Luke 21:12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:
Acts 5:23dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. + 5.23 Carcerem quidem, etc. Insani Judæi qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.
Acts 9:2et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
Acts 12:18Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.