Acts 19:28
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. + 19.28 Magna Diana Ephesiorum. BED. Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:26Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.
Isaiah 41:5Viderunt insulæ, et timuerunt; extrema terræ obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt. + 41.5 Viderunt insulæ. ID. Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis præceptorum, ut in timore Domini permaneret.
Acts 7:54Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
Acts 18:19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
Acts 21:28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
Revelation 13:4Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?