The Bible Software
bible.softwareActsActs 25 › Acts 25:19

Acts 25:19

Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. + 25.19 Sua superstitione. RAB. Amborum, id est Pauli et Judæorum legem vocabat superstitionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But had certain questions against him of their own superstition, and of one Jesus, which was dead, whom Paul affirmed to be alive.

In Context

18De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. + 25.18 De quibus, etc. ID. His causis, vel rebus, sive verbis: de quibus ego suspicabar, id est ab accusatoribus exspectabam, vel mala de quibus suspicabar; aliter, de quibus, id est accusatoribus suspicabar malum: quia nullam causam dignam morte deferebant.

20Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.

Read all of Acts 25

Cross References

Acts 1:22incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.

Acts 17:22Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. + 17.22 Viri Atheniensis, etc. Quod ignorantes colitis, hoc annuntio. Respondet ad hoc quod dixerant vel præmiserant: Nova quædam infers, quasi dicat: Nova quæ infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba. Ignoto Deo. RAB. Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: Ignoto Deo.

Acts 18:15Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. + 18.15 Si vero quæstiones sunt de verbo. Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Græco: Apprehendentes omnes Græci Sosthenem, etc.

Acts 23:29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.

Acts 26:22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,

1 Corinthians 15:14Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: + 15.14 Si autem Christus. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 25:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 25:18Acts 25Acts 25:20 →