Acts 18:19
Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
Cross References
Acts 18:4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis.
Acts 18:24Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
Acts 19:17Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
Acts 20:16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. + 20.16 Pentecosten. Constat Paschæ tempus et Pentecostes temporibus apostolorum celebratum esse.
1 Corinthians 16:8Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
1 Timothy 1:3Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, + 1.3 Sicut rogavi. Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. Rogavi. AMBR. Dicit rogavi, ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. Fabulis et genealogiis. AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.