Timotheum i 1:3
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, + 1.3 Sicut rogavi. Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. Rogavi. AMBR. Dicit rogavi, ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. Fabulis et genealogiis. AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 18:19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
Acts 20:1Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
Ephesians 4:14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Colossians 2:6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
1 Timothy 4:11Præcipe hæc, et doce. + 4.11 Præcipe hæc. Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent - et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves.
1 Timothy 6:3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: