Acts 18:6
Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. + 18.6 Sanguis vester. CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 20:9Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. + 20.9 Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
2 Samuel 1:16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
Ezekiel 3:18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
Ezekiel 33:4audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit.
Matthew 8:11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: + 8.11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur.
Matthew 21:43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.