Leviticus 20:9
Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. + 20.9 Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos.
Cross References
Leviticus 20:11Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. + 20.11 Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.
Leviticus 20:27Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Joshua 2:19Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
2 Samuel 1:16Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
Proverbs 20:20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:
Proverbs 30:17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !] + 30.17 Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.