Acts 19:16
Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
Cross References
Mark 5:15et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. + 5.15 Et vident illum. BEDA. Lucas: Sedentem ad pedes ejus. quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. Vestitum. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. Et timuerunt. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.
Luke 8:35Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. + 8.35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem, etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quæ sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quæ deceptus amiserat.