Luke 8:35
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. + 8.35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem, etc. Significat multitudinem sua venusta vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati religionem Christianam, dum dicunt quod eam implere non possunt. Mirantur et fidelem populum a pristina conversatione sanatum, et sedere ad pedes Domini, id est, sano mentis examine vestigia Salvatoris quæ sequatur intueri, et vestitum studiis virtutum, quæ deceptus amiserat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
Cross References
Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1
Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.
Luke 2:46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. + 2.46 In medio. ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.
Luke 10:39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.
Acts 22:3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: + 22.3 Natus in Tarso. BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis. In Græco: Æmulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..
1 John 3:8Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. + 3.8 Ex diabolo est. BEDA. Non carnis originem ducendo, sicut Manichæus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.