Acts 19:34
Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. + 19.34 Vox facta est una omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. Merito extrahunt Judæi scribam Alexandrum de turba illa quæ tota Dianam adorabat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 18:26Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt: et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod fecerant.
Acts 16:20et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi:
Acts 19:28His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. + 19.28 Magna Diana Ephesiorum. BED. Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur.
Revelation 13:4Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?