Apocalypsis 13:4
Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiæ? et quis poterit pugnare cum ea?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 9:2populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
Psalms 106:37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. + 106.37 Et seminaverunt. CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua cœlesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant. 1
1 Corinthians 10:20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: + 10.20 Socios fieri dæmoniorum. AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.
2 Thessalonians 2:4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. + 2.4 In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.
Revelation 12:3Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem: et in capitibus ejus diademata septem, + 12.3 Draco magnus. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur. Et cornua decem, etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant.
Revelation 13:12Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. + 13.12 Et potestatem, etc. Quia in omnibus caput suum sibi præponebant Antichristum. Terram. Id est terrenos, et in amore terræ perseverantes; vel: terram secundum corpus, habitantes in ea secundum animam. Adorare. Quia et hi, simulata resurrectione, prædicationis suæ faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt.