Acts 13:46
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
Proverbs 28:1[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
Isaiah 55:5Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quæ te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te. + 55.5 Dominum Deum tuum. ID. Quando Pater dicitur, Pater Christi secundum divinitatem dicitur Pater gloriæ: secundum humanitatem, Pater Domini nostri Jesu Christi.
Matthew 10:13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Matthew 22:6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
Luke 24:47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.