Acts 2:29
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 2:10Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
Acts 7:8Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. + 7.8 Testamentum circumcisionis. ID. Fœdus sive signum ideo factum, ut populus Isræl, etc., usque ad signatur vitandam esse jactationem gloriæ in circumcisione spiritali. Die octavo. RAB. Octo diebus mysterium circumcisionis nostræ ostenditur, qui per octavam Novi Testamenti (quæ in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur) a vitiis octava die circumcidimur.
Acts 26:26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.