Acts 2:28
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.] + 2.28 Notas mihi fecisti. Non solum hæc de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinæ virtutis et sapientiæ, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou hast made known to me the ways of life; thou shalt make me full of joy with thy countenance.
In Context
Cross References
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
Psalms 17:15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. + 17.15 Et misit. Ibid. Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus. 1
Psalms 21:6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 1
Psalms 42:5Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] + 42.5 Confitebor tibi in cithara. AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. AUG. Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.
Proverbs 8:20In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii:
John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.