Acts 20:20
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
Cross References
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Ezekiel 33:7Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Acts 5:42Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. + 5.42 Omni autem die, etc. Sæpe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis præterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.
Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.
1 Corinthians 14:6Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina? + 14.6 Nunc autem. Dixi quod major est qui prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. Nunc autem. Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, linguis loquens, quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. Aut in revelatione. Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quædam mysteria, ut in Apocalypsi. Aut in scientia. Ut exponam ea quæ ad sciendum pertinent. Ea sunt quæ fidem illuminant, ut de natura Deitatis. Aut in prophetia. Ut exponam Scripturas quæ de futuris agunt. Aut in doctrina. Ut exponam Scripturas quæ mores informant.