The Bible Software
bible.softwareActsActs 20 › Acts 20:35

Acts 20:35

Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. + 20.35 Beatius est. ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have shewed you all things, how that so labouring ye ought to support the weak, and to remember the words of the Lord Jesus, how he said, It is more blessed to give than to receive.

In Context

34ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.

Read all of Acts 20

Cross References

Psalms 41:1In finem. Intellectus filiis Core. + 41.1 In fine intellectus. CASS. Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. 1

Proverbs 19:17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

Matthew 10:8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. + 10.8 Infirmos curate. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. Gratis accepistis. Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis, etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt.

Luke 14:12Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; + 14.12 Dicebat autem. Secundum ordinem litteræ. Postquam monuit invitatos qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum quam facit cedat in vacuum, vel forsitan augmentet peccatum: sed ita expendat temporalia, ut per hæc pateat via ad æterna. Et ei qui se invitaverat. Principi Pharisæorum loquitur, qui forsitan superbire poterat, quia tot ad convivium quasi ex misericordia vocaverat; vel sicut ex verbis Domini potest concipi, ideo potius invitaverat, ut ab illis iterum invitaretur, et sic nulla specialis retributio sequeretur. Noli vocare amicos. Fratres, amicos, et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed ostendit non valere ad præmia vitæ. Sunt autem et quædam talium divitum convivia, quæ non solum in præsenti retributiones, sed etiam damnationem percipiunt futuro; unde Apostolus: Non in comessationibus et ebrietatibus Rom. 8., id est in luxuriosis conviviis, quæ aut collatione omnium celebrantur, aut vicibus contubernalibus solent exhiberi, ubi neminem pudeat aliquid inhonestum facere vel dicere. Ne forte. Quasi dicat: Si intendis invitare, ut inviteris, ibi potes falli; sed si distribueris pauperibus, de mercede non falleris.

Acts 20:27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 20:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 20:34Acts 20Acts 20:36 →