Acts 20:4
Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. + 20.4 Sosipater. In Hebræo Sosipater interpretatur idem esse quod narrans dispersionem, vel salvans dispersos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
Cross References
Acts 14:6intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. + 14.6 Confugerunt. RAB. Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei. Et universam, etc. Quod in Græco sequitur: Deus autem pacem fecit, quidam Latini codices minus habent.
Acts 16:1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. + 16.1 Viduæ filius. RAB. Vel Judææ. Eam vero fuisse genere Judæam, apparet ex hoc quod ait patre gentili fuisse oriundum.
Acts 17:10Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt.
Acts 21:29Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
Romans 16:21Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. + 16.21 Salutat vos. Quasi dicat: Tot et tanti congaudent vestro cœpto, et ideo perseverare vos decet.
2 Corinthians 1:1Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. + 1.1 Argumentum Post actam a Corinthiis pœnitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum; et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens. Paulus apostolus. Salutationem primo more solito præmittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur præmittens, contra pseudosuperbiam, Paulum; et contra cordis præsumptionem, apostolum se nominat dicens: Paulus, etc.