Acts 20:3
ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:11Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra; + 1.11 Insidiemur. RAB. Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitæ auctorem neci tradiderunt. STRAB. Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius præsumendo perimunt. Insontem frustra. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Acts 9:23Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judæi ut eum interficerent.
Acts 18:18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. + 18.18 Qui sibi totonderat. RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judæorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum.
Acts 20:19serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum:
Acts 23:12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. + 23.12 Devoverunt se dicentes. Græce, anathematizaverunt: hoc verbum quantæ sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiæ alienantur.
2 Corinthians 1:15Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: + 1.15 Hac confidentia. Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent. Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam, etc. Prius, quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.