Acts 20:7
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. + 20.7 Una autem sabbati. Nomen diei dicitur, ut sit præparatio virtutis faciendæ et dicendæ. BED. Cœnaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: Hæc autem sunt duo Testamenta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
Cross References
Nehemiah 9:3Et consurrexerunt ad standum: et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.
Luke 22:19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. + 22.19 Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.
John 20:1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
John 20:26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Acts 20:11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.