Acts 20:6
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
Cross References
Exodus 12:14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Exodus 34:18Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Acts 16:8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:
Acts 21:4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
Acts 28:14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.