The Bible Software
bible.softwareActsActs 21 › Acts 21:21

Acts 21:21

Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. + 21.21 Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they are informed of thee, that thou teachest all the Jews which are among the Gentiles to forsake Moses, saying that they ought not to circumcise their children, neither to walk after the customs.

In Context

20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis.

22Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse.

Read all of Acts 21

Cross References

Acts 6:13et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: + 6.13 Homo iste. Ex despectu, non vocant eum proprio nomine, sed hominem quasi carnalem et infimum appellant.

Acts 16:3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. + 16.3 Et circumcidit. ID. Timotheum circumcidit pro scandalo Judæorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: Sed propter subintroductos fratres falsos, etc.

Acts 28:17Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,

1 Corinthians 7:18Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. + 7.18 Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quæ servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est.

Galatians 5:1State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 21:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 21:20Acts 21Acts 21:22 →