Joel 2:28
[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Cross References
Genesis 37:5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit.
1 Samuel 19:21Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, + 19.21 Misit tertios, etc. Abiit, etc. RAB. Saul quoque et nuntii ejus Judæos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant.
Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.
Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Isaiah 54:13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
Ezekiel 39:29Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]