Acts 22:24
jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
Cross References
John 19:1Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. + 19.1 Tunc ergo. Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judæi satiati de pœnis a morte desisterent.
Acts 16:37Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant,
Acts 21:34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra.
Acts 23:10Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. + 23.10 Ne discerperetur Paulus ab ipsis. ID. Sadducæis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus.
Hebrews 11:35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. + 11.35 Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.