Hebræos 11:35
acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. + 11.35 Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiæ, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum (a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres:
Cross References
2 Kings 4:27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Mark 12:25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. + 12.25 Neque nubent, neque, etc. BEDA. Græco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, neque nubent viri, neque nubentur mulieres.
Luke 14:14et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. + 14.14 In resurrectione. Cum omnes resurrecturi sint, tamen singulariter et quasi propria dicitur resurrectio justorum, qui in ea sunt immutandi.
John 5:29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
Acts 4:19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. + 4.19 Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.
Acts 22:24jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.