Acts 23:10
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. + 23.10 Ne discerperetur Paulus ab ipsis. ID. Sadducæis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 7:2[Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: + 7.2 Domine Deus. CASS. Iste est primus psalmus eorum, in quibus per actus David futura mysteria Domini significantur. Mysterium incarnationis, silentium fuit Judæis; ut David a filio, ita Christus a populo, quem nutrierat, persecutionem sustinuit. Libera. AUG. Quasi, superato omni bello vitiorum, jam profecto nihil restat, nisi invidus diabolus. 1
Micah 3:3qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ?
Acts 21:30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ.
Acts 23:16Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
Acts 23:32Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
James 1:19Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. + 1.19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.