Acts 24:14
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: + 24.14 Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
Cross References
1 Chronicles 29:18Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Amos 8:14qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee; et cadent, et non resurgent ultra.]
Matthew 7:12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. + 7.12 Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.
Matthew 22:40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
Luke 16:16Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. + 16.16 Lex et prophetæ. Disputantem contra philargyriam deridebant, quasi contrarium legi et prophetis: cum in lege multi divites Deo placuerunt, et cum lex suis observatoribus bona terræ promittat, quibus occurrit docens distantiam esse inter legem et Evangelium: quia in lege carnalibus propter terram præcipiuntur minora, et in Evangelio spiritualibus propter cœlum præcipiuntur majora. Et omnis. Magna vis est cum de terra genitu cœlum quærit possidere per virtutem, quod non potuit tenere per naturam, cum linguas etiam deridentium contemnit, sicut Dominus irritus est a Pharisæis. Omnis qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnities criminosa. Faciamus ergo vim naturæ, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat.
Luke 24:27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.