Matthew 7:12
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. + 7.12 Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. + 19.18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.
Jeremiah 7:5Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus;
Ezekiel 18:21Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
Micah 6:8Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Zechariah 8:16Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
Matthew 22:39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.