Acts 26:1
Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:24Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
Proverbs 18:17Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. + 18.17 Justus prior. Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.
John 7:51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? + 7.51 Nunquid lex. Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum præsentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.
Acts 22:1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Acts 26:2De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,