John 7:51
Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? + 7.51 Nunquid lex. Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum præsentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Doth our law judge any man, before it hear him, and know what he doeth?
In Context
50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
Cross References
Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.
Proverbs 18:13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. + 18.13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.