The Bible Software
bible.softwareActsActs 26 › Acts 26:3

Acts 26:3

maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Especially because I know thee to be expert in all customs and questions which are among the Jews: wherefore I beseech thee to hear me patiently.

In Context

2De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,

4Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:

Read all of Acts 26

Cross References

Jeremiah 32:11Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:

Acts 21:21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. + 21.21 Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.

Acts 24:10Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

Acts 25:26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.

Acts 26:26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.

1 Corinthians 13:2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. + 13.2 Et si habuero prophetiam. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam. Ut scribæ et Pharisæi, unde: Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos: quia ea sine charitate habuerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 26:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 26:2Acts 26Acts 26:4 →