The Bible Software
bible.softwareCorinthios iCorinthios i 13 › Corinthios i 13:2

Corinthios i 13:2

Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. + 13.2 Et si habuero prophetiam. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam. Ut scribæ et Pharisæi, unde: Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos: quia ea sine charitate habuerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And though I have the gift of prophecy, and understand all mysteries, and all knowledge; and though I have all faith, so that I could remove mountains, and have not charity, I am nothing.

In Context

1Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. + 13.1 Si linguis, etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quæ ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quæ si desit, frustra habentur cætera: si adsit, habentur omnia? Velut æs sonans, etc. Sicut impulsu aliquo et non per se æs resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.

3Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Read all of Corinthios i 13

Cross References

Numbers 24:15Sumpta igitur parabola, rursum ait: [Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: + 24.15 Dixit Balaam. ID. Balaam filius Beor, etc., usque ad quæ pro utilitate concessa sunt. GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quæ facit, nisi cum pro eis puniri cœperit. Consilium Balaam contra Isrælitas præbuit, sed post in pœna vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, prævident: oculi eorum ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in pœna conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.

Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.

Matthew 21:19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. + 21.19 Fici arborem. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. Folia. Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus. Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.

Mark 11:22Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.

Romans 11:25Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, + 11.25 Nolo enim vos ignorare, etc. AUG. Legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores, auctorem legis crucifixerunt. O cæcitas! Ipsa est quæ ex parte cecidit in Isræl, ut crucifigeretur Christus, et plenitudo gentium intraret.

1 Corinthians 4:1Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. + 4.1 Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit. Et dispensatores. AUG. Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios i 13:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios i 13:1Corinthios i 13Corinthios i 13:3 →