Acts 27:14
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. + 27.14 Typhonicus. Alia translatio: ventus tempestuosus. Euroaquilo. RAB. Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturæ in Phœnicen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But not long after there arose against it a tempestuous wind, called Euroclydon.
In Context
15Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
Cross References
Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.
Ezekiel 27:26[In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.
Matthew 8:24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. + 8.24 Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus.