The Bible Software
bible.softwareActsActs 27 › Acts 27:18

Acts 27:18

Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And we being exceedingly tossed with a tempest, the next day they lightened the ship;

In Context

17Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. + 27.17 Syrtim. ID. Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis.

19et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.

Read all of Acts 27

Cross References

Matthew 16:26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

Luke 16:8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. + 16.8 Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.

Acts 27:38Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.

Hebrews 12:1Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: + 12.1 Ideoque et nos. Post fidei commendationem, ad illud quod incœperat redit, exhortans ad patientiam pluribus modis, et præcipue ipsius Christi exemplo. Nubem. Id est multitudinem sanctorum, qui testes sunt fidei, qui ut nubes exemplo sui in æstu tribulationum nos refrigerant, et doctrinis compluunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 27:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 27:17Acts 27Acts 27:19 →