Mattheum 16:26
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? + 16.26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 27:8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? + 27.8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.
Matthew 4:8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, + 4.8 Iterum assumpsit. Hæc tentatio ordine præcessit, sed narratur præpostero, secundum quod factum est Adæ. Ostendit, etc. Non quod visum ejus qui omnia videt ampliaverit, sed vanitatem mundanæ pompæ quam amabat, quasi speciosam, etc., usque ad Non quod eam concupiscentiæ oculo intueretur sicut nos, sed sic hæc ostensio fuit in mente, sicut medici vident morbos sine læsione.
Mark 8:36Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat?
Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.