Acts 27:29
Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:67Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
Acts 27:17Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. + 27.17 Syrtim. ID. Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis.
Acts 27:30Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
Hebrews 6:19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, + 6.19 Quam sicut. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam, ne saltem titubet. AUG. Jacta in Deum curam tuam, etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.