The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 6 › Hebrews 6:19

Hebrews 6:19

quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, + 6.19 Quam sicut. Sicut anchora navem, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo hujus mundi, consentiendo iniquitati; ac firmam, ne saltem titubet. AUG. Jacta in Deum curam tuam, etc., usque ad si ad tempus fluctuat, anchora spes ejus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Which hope we have as an anchor of the soul, both sure and stedfast, and which entereth into that within the veil;

In Context

18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, + 6.18 Confugimus. Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.

20ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. + 6.20 Præcursor. Ad hoc Christus præcucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam Psal. 18.. Et alibi: In via peccatorum non stetit Ibid. 1.. Et præcursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.

Read all of Hebrews 6

Cross References

Leviticus 16:2et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), + 16.2 Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.

Psalms 42:5Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] + 42.5 Confitebor tibi in cithara. AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. AUG. Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.

Psalms 43:5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. + 43.5 Tu es ipse rex meus et Deus meus. AUG. Tempora mutata sunt; auctor non mutatur. 1

Psalms 146:5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. + 146.5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat. 1

Isaiah 25:3Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:

Jeremiah 17:7Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. + 17.7 Benedictus vir, etc. ID. Quasi: Judæi maledicti et hæretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur: et dicit, Ego sum vita Joan. 14..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 6:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 6:18Hebrews 6Hebrews 6:20 →