Acts 27:44
et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Amos 9:9Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
Acts 27:22Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis.
Acts 27:31dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
1 Peter 4:18et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? + 4.18 Et si justus, etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quæ secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? id est, si tanta est fragilitas moralis vitæ, ut nec justi quidem (qui in cœlo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatæ naturæ labem transeant: quanto magis hi qui cœlestis gloriæ sunt exsortes, certum damnationis suæ perpetuæ exitium spectant! AUG. Quæritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quæ videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quæ homines amantes facit, ex Deo est.