Acts 3:12
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:16Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
John 3:27Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. + 3.27 Respondit Joannes, et dixit, etc. Quia ultra consuetudinem humanæ naturæ sum natus ex parentibus provectæ ætatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiæ sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille. Non potest. Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in pœnitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.
Acts 2:22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
Acts 13:26Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. + 13.26 Vobis. RAB. Judæis. Non veni nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud.
Romans 9:4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
2 Corinthians 3:5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: + 3.5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.