Acts 3:21
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. + 3.21 Quem oportet, etc. Id est, Ecclesiam per fidem, vel in cœlo ad dexteram Patris sedere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Malachi 3:3et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.
Matthew 17:11At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Luke 1:70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
Acts 3:19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: + 3.19 Ut deleantur peccata. Tunc plene delebuntur peccata, cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.
Romans 8:21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. + 8.21 Quia et ipsa creatura. AUG. Modo creatura tantum cum nondum filiorum forma perfecta, etc., usque ad homo enim, signaculo imaginis amisso, remansit tantum creatura. Liberabitur. Revelabitur, exspectat revela; subjecit liberabitur. Hæc omnia per Spiritum.
2 Peter 3:2ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. + 3.2 Ut memores. Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quæ ego ipse præsens prædixi vobis. Verborum, dico acceptorum, a sanctis prophetis quæ auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores præceptorum sanctorum apostolorum: ne præcepta quæ sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro prædicatione illorum pseudo, et quæ præcepta sunt etiam Domini et Salvatoris quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, hæc præcepta instituit et servare præcepit.